라틴어 문장 검색

Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est.
마귀들이 그 사람에게서 나와 돼지들 속으로 들어갔다. 그러자 돼지 떼가 호수를 향해 비탈을 내리 달려 물에 빠져 죽고 말았다. (불가타 성경, 루카 복음서, 8장33)
sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine.
다만 그들에게 편지를 보내어, 우상에게 바쳐 더러워진 음식과 불륜과 목 졸라 죽인 짐승의 고기와 피를 멀리하라고 해야 합니다. (불가타 성경, 사도행전, 15장20)
abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ".
곧 우상에게 바쳤던 제물과 피와 목 졸라 죽인 짐승의 고기와 불륜을 멀리하라는 것입니다. 여러분이 이것들만 삼가면 올바로 사는 것입니다. 안녕히 계십시오.” (불가타 성경, 사도행전, 15장29)
De his autem, qui crediderunt, gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant ab idolothyto et sanguine et suffocato et fornicatione ".
그리고 신자가 된 다른 민족들에 관해서는, 우상에게 바쳤던 제물과 피와 목 졸라 죽인 짐승의 고기와 불륜을 삼가라는 우리의 결정을 이미 편지로 써 보낸 바 있습니다.” (불가타 성경, 사도행전, 21장25)
Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit;
나는 심고 아폴로는 물을 주었습니다. 그러나 자라게 하신 분은 하느님이십니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 3장6)
itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.
그러니 심는 이나 물을 주는 이는 아무것도 아닙니다. 오로지 자라게 하시는 하느님만이 중요합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 3장7)
Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
심는 이나 물을 주는 이나 같은 일을 하여, 저마다 수고한 만큼 자기 삯을 받을 뿐입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 3장8)
Illud item non est mirandum, qua ratione tantulus ille queat tantum sol mittere lumen, quod maria ac terras omnis caelumque rigando compleat et calido perfundat cuncta vapore.
또한 이것도 놀랄 일이 아니다: 바다들과 모든 땅과 하늘을 적셔 채우고 뜨거운 열기를 전체에 가득 붓는 대단히 큰 빛을 어떻게 저 아주 작은 태양이 보내는게 가능한지. (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:1)
Tantum in eius collo ob signum martyrii rubet una tenuissima riga in modum fili coccinei, sicut testari erat solita quaedam beatae recordationis foemina, Osven vocabulo dicta:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:3)
Ex praedicto autem fonte undique quam plurimi derivabantur rivuli atque ramusculi, qui ex omni parte rigabant amoenitatem, et singuli tori singulis decorabantur rivulis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:14)
Brito vero plurimum super equi bonitate confisus in pontis transitu viriliter procedere non desistit, qui post multi laboris angustias plurimasque submersiones per equi conanima tandem est ad pontis extrema deductus, ibique pontis agitatorem suffocavit in aqua et sibi proprii lateris, prout melius potuit, vulnera colligavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:12)
Ora cur fletus pluvia rigantur?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 16:1)
Nam si in aure judicis susurret pecunia, Orphei lyra, carmen Amphionis, musa Virgilii voce pecuniae suffocantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:9)
Quorum viginti, a ponte corruentes, undis immersi ac suffocati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:10)
Plurimi vero et numero incomparabiles per aquas liberari sperantes, prae timore imminentis occisionis Danubii undis caeco ausu inferuntur, et aquis vehementibus suffocantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION